monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 7 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 33
In carnis autem commixtione voluptas est; nam in prolis prolatione gemitus. Unde et ipsi primae matri omnium dicitur: In doloribus paries . Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam in culpam deputamus. Baptizare autem vel enixam mulierem, vel hoc quod genuerit, si mortis periculo urgetur, vel ipsam hora eadem qua gignit , vel hoc quod gignitur, eadem qua natum est, nullo modo prohibetur: quia sancti mysterii gratia sicut viventibus atque discernentibus, cum magna discretione providenda est; ita his quibus mors inminet, sine ulla dilatione proferenda; ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium quaeritur, interveniente paululum mora inveniri non valeat qui redimatur.